- PRAECIPITIUM
- PRAECIPITIUMin Concilio Bracarensi. A. C. 539. c. 16. ipsa praecipitatio: praesertim cum poenam illam notat, quâ reus sententiâ Iudicis de excelso aliquo loco praecipitatur, olim recepta, ut observatur a Petro Fabro, Semestr. l. 1. c. 18. qui falsum esse ait, quod tradit Augustinus, tract. 11. in 3. c. Euangel. Iohannis, hocce supplicii genus Veterib. inauditum esse: Quando potestates Romanae talia supplicia deereverunt, ut praecipitarentur homines? Infra, Potestates Romanaenumquam talibus suppliciis usae sunt. Certe apud Hebraeos, in lapidationis supplicio, praeceps primo reus de tumulo eminente dabatur: et nota apud veteres Romanos Rupes, seu Saxum Tarpeium, e quo non paucos praecipitatos reperias. Imo et in illa parte carceris, quae communiter Robur, Plauto in Poenulo, Actu 5. sc. 3. v. 53. Robustus Codex, item Ibid. Act. 5. sc. 6. v. 8. Custodialignea, Horatio l. 2. Carm. Od. 13. v. 17. Italum Robur, dicta, reus de stipite quodam humi defixo praecipitatus, cervicem frangebat. Quo Tullius alludens, Quaero, inquit, fregeris ne in carcere cervices illi ipsi Vectio. Alex. rossaeus, Antholog. Histor. Rom. etc. Posterioribus dein saeculis idem supplicii genus continuatum esse, discimus ex Orderico Vitali l. 12. p. 885. Wilhelmo Malmesburiensi l. 5. p. 155. Auctore Gestorum Ludovici VII. c. 3. Gaufr. Villharduino num. 163. Ioh. Cinnano, l. 6. num, 2. p. 129. Pachymere, l. 9. c. 29. Aliis. Quô etiam spectat Charta Henrici Ducis Brabantiae, pro Communia Bruxellensi A. C. 1229. Qui false mensuravit, praecipitabitur. Neque vero solum praecipitatos ab aliis legimus, sed etiam a seipsis in praeceps actos non paucos, inprimis qui lectô Platonis Phaedone, opimam de felici Animae post hanc vitam spem conceperant, apud priscos legimus: id quod in praecipitia iactari, dixit Iulius Firmicus, l. 3. c. 5. etc. Atque hôc modô infelicem vitam iudam proditorem clausisse, ex Pricaeo, docet Cl. Suicerus Thes. Eccl voce Ἀπάγχομαι, ubi de supplicii hoc genere apud veteres Hebraeos, Graecos et Romanos non infrequenti, varia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.